-Поиск по дневнику

Поиск сообщений в Erasmus_Roterodamus

 -Подписка по e-mail

 

 -Постоянные читатели

 -Статистика

Статистика LiveInternet.ru: показано количество хитов и посетителей
Создан: 21.04.2009
Записей:
Комментариев:
Написано: 28

Записи с меткой moriae encomium

(и еще 2 записям на сайте сопоставлена такая метка)

Другие метки пользователя ↓

moriae encomium
Комментарии (2)

moriae encomium

Дневник

Воскресенье, 26 Апреля 2009 г. 07:29 + в цитатник
Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non grauabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris Concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus consueuistis arrigere, quasque olim Midas ille noster exhibuit Pani. Lubitum est enim paulisper apud uos Sophistam agere, non quidem huius generis quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed ueteres illos imitabor, qui quo infamem Sophorum appellationem uitarent, Sophistae uocari maluerunt. Horum studium erat, Deorum ac fortium uirorum laudes encomiis celebrare. Encomium igitur audietis, non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, STVLTITIAE

Метки:  
Комментарии (0)

moriae encomium

Дневник

Воскресенье, 26 Апреля 2009 г. 07:28 + в цитатник
ID EST:
STVLTITIAE LAVS
DESIDERII ERASMI ROTERODAMI
DECLAMATIO
Stultitia loquitur
1. Vtcumque de me uulgo mortales loquuntur, neque enim sum nescia, quam male audiat STVLTITIA etiam apud stultissimos, tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, uel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium uultus noua quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis , sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine nepenthe temulenti esse uideamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu reuersi. Caeterum quemadmodum fieri consueuit, ut cum primum sol formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hiemem, nouum uer blandis adspirarit Fauoniis, protinus noua rebus omnibus facies, nouus color ac plane iuuenta quaedam redeat, ita uobis me conspecta, mox alius accessit uultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores, uix longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego solo statim adspectu praestiti.

Метки:  

 Страницы: [1]